PEDUM

PEDUM
I.
PEDUM
oppid. in Lation, olim a Camillo consule captum. Liv. l. 2. c. 39. Stephano Peda dicitur: Πέδα, πόλις Α᾿υσονική, τὸ ἐςθνικὸν Πεδανὸς. Ex antiquissimo aliquo haec habuit auctore, qui vetustissimô illô usus est vocabulô Ausoniae, pro Italiae nomine. Hinc Pedana regio. Horat. l. 1. ep. 4. ad Tibullum, v. 1.
Albi nostrorum sermonum candide Iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Ubi vetus Commentator: Pedana regio inter Tibur et Praeneste fuit; ab oppido Pedo, quod non longe fuit ab Urbe: sed modo non est. Nic. Lloydius.
II.
PEDUM
seu Virga Pastoris, quandoque Hebraeis Makel dicitur, 1. Sam. c. 17. v. 40. et Zachar. 6. 11. v. 7. Sed haec vox in genere, baculus est, quô nitimur Genes. c. 32. v. 11. Exodi c. 12. v. 11. etc. Quemadmodum aliud quoque virgae seu baculi nomen generale, Schebet; Graece σκῆπτον seu σκῆπτρον, pro Pedo nonnumquam occurrit, in Psalm 30. v. 1. 4. et Mich. c. 7. v. 14. qui posterior locus sic habet, Pasce populum tuum pedê tuo, oves possessionis tuae. Unde explicari potest locus obscurus, Levit. c. 27. v. 32. Et omnis decima bovis et pecoris, omne quod transit sub virga, decimum ejus erit sanctitas Domino. In quem R. Salomo, Cum ad decimationem proceditur, inquit, per ostium educuntur (pecora decimanda) unum post aliud et decimum virgâ percutitur tinctâ miniô, ut sciatur hoc ad decimam pertinere: quomodo quotannis fit tam de agnis, quam de vitulis. Bochartus vero non putat hîc agi de virga decimatoris, sed de Pastoris pedo, quomodo multi sumunt, Syrus, Arabs, Aben-Ezra et Vulgatus. Nempe sub virga Pastoris transibant armenta et greges, quoties illorum numerus subducebatur. Unde LXX. hôc ipsô locô, Πᾶν, ὃ ἂν διέλθῃ εν τῷ αἰιθμῷ ὑπὸ τὴν ῤάβδον, Quidquid in numero (i. e. inter numerandum) sub virga transit. Numerabatur autem pecus ab iis, qui accurati erant, mane et vesperi, sed maxime ad vesperam, cum illud e pastu reduci mos. Ad quem ritum Virgilius respicit Georgic. l. 4. ubi de Proteo phocas numerante:
Ipse (velut stabuli custos in montibus olim
Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
Auditique lupos acuunt balatibus agni)
Consedit scopulo medius numerumque recenset etc.
Vide supra ubi de Pecoris Magistro. Neque vero virga solum seu Pedum, sed et alia Pastoribus arma erant, quibus eminus pugnarent, si postularet res; tela puta et sagittae. Virgil. Georgic. l. 3. et Aeneid. l. 4. Unde Pastor David, in Goliathum depugnaturus, praeter Pedum, fundam etiam sumpsisse legitur, et laevigatos quinque lapides, quos in pera gestabat. Vide Bochart. praefatum Hieroz. Part. I. l. 2. c. 44. Iul. Caes. Scaliger Pedum seu baculum sic describit: Latini Pedum, ab usu consistendi atque adhaerendi, Graeci καλάβροπα; et a venatione λαγωβόλον vocant, ettam κορύμ dictum, a clavae specie, quam prae se fert crassitie capitatâ. Nodosus rat praeterea, cuiusmodi descripsit Maro, et nos nunc quoque videmus e spino arbore, aut corno, aeneis circulis obeuntibus, atque umbilicis adornatum. vide eum Poetic. l. 1. c. 4. et supra, ubi de Myrto.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • pedum — pedum …   Dictionnaire des rimes

  • pédum — [ pedɔm ] n. m. • 1839; lat. pedum « houlette » 1 ♦ Antiq. Bâton en forme de crosse, attribut de plusieurs divinités champêtres. 2 ♦ Zool. Variété de mollusques lamellibranches des mers chaudes, appelée aussi houlette. ● pedum nom masculin (mot… …   Encyclopédie Universelle

  • Pedum —   [lateinisch, zu pes, pedis »Fuß«] das, s/...da, katholische Kirche: lateinische Bezeichnung für den Bischofsstab. * * * Pe|dum, das; s, Peda [lat. pedum, zu: pes (Gen.: pedis) = Fuß] (kath. Kirche): ↑Hirtenstab (2) …   Universal-Lexikon

  • Pedum [1] — Pedum, Stadt Latiums, nicht weit von Rom an der Straße von Labicum; verfiel in Folge der Verwüstungen in den Latinischen Kriegen; beim jetzigen Gallicana. In der Nähe die Villa des Tibullus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pedum [2] — Pedum, Gattung der Austern, s.d. 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pedum [3] — Pedum (lat.), der oben gekrümmte Hirtenstab; daher P. episcopāle, so v.w. Bischofsstab; P. rectum. der Hirtenstab des Papstes …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pedum — Der Begriff Pedum bezeichnet den bischöflichen Krummstab eine antike Stadt in Latium, siehe Pedum (Latium) Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Pedum — Pe|dum das; s, Peda <aus lat. pedum »Hirtenstab« zu pes, vgl. 1↑pedo...> bischöflicher Krummstab; Pedum rectum [ rɛk...]: der gerade Hirtenstab als (nicht getragenes) kanonisches Abzeichen des Papstes …   Das große Fremdwörterbuch

  • PEDUM Exercitia — antiquissima fuêre. Namque agrestes prisci mulium erant in venationibus, itaque amabant pedum exercitia. Et sane ingressus communior motus, quam manuum est. Quippe manus uni homini data est a natura, pedes etiam aliis: quamquam manuum nobis usus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDUM Lotio — vide supra Lotio manuum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”